- Auf Facebook teilen
- Vers twittern
- EPISTULA AD ROMANOS (RÖMER/ROMANS)
- Röm 16,7
16
1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
10salutate Apellen probum in Christo
11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
24[ ]
25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOS
Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.