• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD ROMANOS (RÖMER/ROMANS)
  • Röm 15

15

1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen