• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • IESAIAS PROPHETA (JESAJA/ISAIAH)
  • Jes 14,12

14

1prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

2et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

3et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

4sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum

5contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium

6caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter

7conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

8abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

9infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

10universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

11detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

12quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

13qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

14ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

15verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

16qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

17qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

18omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

19tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

20non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

21praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

22et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

23et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

24iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

25sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur

26hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes

27Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

28in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

29ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem

30et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam

31ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius

32et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen