• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 1,1

INCIPIT LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS

1

1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

3et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

4non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

5propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen