• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM (MATTHÄUS/MATTHEW)
  • Mt 3,13-14

3

1in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

2et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

3hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

4ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre

5tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen

6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua

7videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

8facite ergo fructum dignum paenitentiae

9et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

10iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

11ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

12cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

13tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo

14Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me

15respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum

16baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se

17et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen