- Auf Facebook teilen
- Vers twittern
- EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (LUKAS/LUKE)
- Lk 2,14
2
1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
8et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
10et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
11quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
12et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
17videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
18et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
23sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
27et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
29nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30quia viderunt oculi mei salutare tuum
31quod parasti ante faciem omnium populorum
32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
34et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
35et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
42et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
43consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
47stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
48et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.