• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM (JOHANNES/JOHN)
  • Joh 10,11

10

1amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro

2qui autem intrat per ostium pastor est ovium

3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas

4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius

5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum

6hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis

7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium

8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves

9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet

10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant

11ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus

12mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves

13mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus

14ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae

15sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus

16et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor

17propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam

18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos

20dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis

21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire

22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat

23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis

24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam

25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me

26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis

27oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea

29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei

30ego et Pater unum sumus

31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum

32respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis

33responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis

35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura

36quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum

37si non facio opera Patris mei nolite credere mihi

38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

39quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum

40et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic

41et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum

42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen