• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD TIMOTHEUM II (2TIMOTHEUS/2TIMOTHY)
  • 2.Tim 2,3

2

1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu

2et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

3labora sicut bonus miles Christi Iesu

4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

8memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

10ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

12si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

13si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

14haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

16profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

17et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

18qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

20in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

21si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

22iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites

24servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

25cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

26et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen