• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD CORINTHOS II (2KORINTHER/2CORINTHIANS)
  • 2.Kor 6,14

6

1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris

8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati

10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras

15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen