• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD THESSALONICENSES I (1THESSALONICHER/1THESSALONIANS)
  • 1.Thess 5,11

5

1de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

3cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

4vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat

5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

6igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

7qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

8nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

10qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

11propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis

12rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos

13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

14rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

15videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

16semper gaudete

17sine intermissione orate

18in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

19Spiritum nolite extinguere

20prophetias nolite spernere

21omnia autem probate quod bonum est tenete

22ab omni specie mala abstinete vos

23ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

24fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

25fratres orate pro nobis

26salutate fratres omnes in osculo sancto

27adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus

28gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

EXPLICIT AD THESSALONICENSES I