• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD CORINTHOS I (1KORINTHER/1CORINTHIANS)
  • 1.Kor 13

13

1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen