bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • DANIHEL PROPHETA (DANIEL)
  • Dan 3,55-56

3

1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis

2itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex

3tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor

4et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis

5in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex

6si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

7post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex

8statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos

9dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive

10tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream

11si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem

12sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant

13tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis

14pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis

15nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

16respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi

17ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare

18quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

19tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat

20et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem

21et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis

22nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis

23viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati

QUAE SEQUUNTUR IN HEBRAEIS VOLUMINIBUS NON REPPERI

24÷ et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino

25÷ stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait

26÷ benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula

27÷ quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera

28÷ iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra

29÷ peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus

30÷ et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset

31÷ omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti

32÷ et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram

33÷ et nunc non possumus aperire os confusio et obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te

34÷ ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum

35÷ neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israhel sanctum tuum

36÷ quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut harenam quae est in litore maris

37÷ quia Domine inminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra

38÷ et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te

39÷ ut possimus invenire misericordiam sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur

40÷ sicut in holocaustum arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te

41÷ et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam

42÷ ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae

43÷ et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine

44÷ et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur

45÷ sciant quia tu Domine Deus solus et gloriosus super orbem terrarum

46÷ et non cessabant qui inmiserant eos ministri regis succendere fornacem naptha et stuppa et pice et malleolis

47÷ et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem

48÷ et erupit et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis

49÷ angelus autem descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace

50÷ et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestiae intulit

51÷ tunc hii tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes

52÷ benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis

53÷ benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula

54÷ benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula

55÷ benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubin et laudabilis et superexaltatus in saecula

56÷ benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula

57÷ benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula

58÷ benedicite angeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula

59÷ benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula

60÷ benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula

61÷ benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula

62÷ benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula

63÷ benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula

64÷ benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula

65÷ benedicite omnis spiritus Domino laudate et superexaltate eum in saecula

66÷ benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula

67÷ benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula

68÷ benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula

69÷ benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula

70÷ benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula

71÷ benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula

72÷ benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula

73÷ benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula

74÷ benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula

75÷ benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula

76÷ benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula

77÷ benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula

78÷ benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula

79÷ benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula

80÷ benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula

81÷ benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula

82÷ benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula

83÷ benedic Israhel Domino laudate et superexaltate eum in saecula

84÷ benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula

85÷ benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula

86÷ benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula

87÷ benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula

88÷ benedicite Anania Azaria et Misahel Domino laudate et superexaltate eum in saecula quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos

89÷ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

90÷ benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini quia in omnia saecula misericordia eius

HUCUSQUE NON HABETUR IN HEBRAEO ET QUAE POSUIMUS DE THEODOTIONIS EDITIONE TRANSLATA SUNT

91tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex

92respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei

93tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis

94et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illosquoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non transisset per eos

95et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo

96a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare

97tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis

98Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur

99signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare

100signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem