bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • CANTICUM CANTICORUM (HOHESLIED/SONG OF SONGS)
  • Hld 7

7

1quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis

2umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

3duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae

4collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum

5caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

6quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

7statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris

8dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum

9guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

10ego dilecto meo et ad me conversio eius

11veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

12mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

13mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi