bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • CANTICUM CANTICORUM (HOHESLIED/SONG OF SONGS)
  • Hld 6

6

1dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

2ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

3pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

4averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

5dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

6sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

7sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

8una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

9quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

10descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

11nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

12revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te