• Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 4

4

1VICTORI IN PSALMIS CANTICUM DAVID

2Invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

3filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium SEMPER

4et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum

5irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper

6sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

7leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

8in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt

9in pace simul requiescam et dormiam

10quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me


Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.

Verfügbare Ausgaben im Shop ansehen