- Auf Facebook teilen
- Vers twittern
- LIBER GENESIS (GENESIS)
- 1.Mose 9
9
1benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
2et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
3et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
6quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
7vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
8haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
11statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
12dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
13arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
14cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
16eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
17dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
25ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
28vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
29et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
Copyright: Der hier gebotene Text der Vulgata basiert auf der von Robert Weber und Roger Gryson herausgegebenen Ausgabe Biblia Sacra Vulgata. Editio quinta, © Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart, 2007.