3 1 CANTICUM DAVID CUM FUGERET A FACIE ABESSALON FILII SUI
2 Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo SEMPER
4 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo SEMPER
6 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
7 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
8 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
9 Domini est salus super populum tuum benedictio tua SEMPER




