WiBiLex.de: Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft

Vulgata

Laodizener

INCIPIT EPISTULA AD LAODICENSES
1 1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
5 et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae.
6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.
8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
10 ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;
11 est enim Deus qui operatur in vos.
12 et facite sine retractu quaecumque facitis.
13 et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.
14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.
15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.
16 et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.
18 salutant vos sancti.
19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.
20 et facite legi Colosensium vobis.

Bibelstelle aufschlagen

» Los

Im Kontext anzeigen
Isoliert anzeigen

Info Anmeldung

Anmeldung

Derzeit sind Sie als Gast auf den Seiten von Bibelwissenschaft.de unterwegs. So können Sie im Bibeltext lesen, aber keine weiteren Informationen aufrufen und keine Suche durchführen. Um auch diese Funktionen zu nutzen, melden Sie sich bitte mit Ihrem Benutzer-Namen an oder registrieren Sie sich kostenlos als neue/r Nutzer/in.

Lateinische Ausgaben

Biblia Sacra Vulgata

Biblia Sacra Vulgata

Die weltweit bekannte, seit Jahrzehnten bewährte Vulgata-Handausgabe von Robert Weber liegt jetzt in einer fünften, verbesserten und aktualisierten Ausgabe vor.

Mehr lesen ...