bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • PSALMUS CLI (PSALM 151)
  • Ps151 1

INCIPIT PSALMUS CLI

11HIC PSALMUS PROPRIE SCRIPTUS DAVID ET EXTRA NUMERUM CUM PUGNAVIT CUM GOLIAD

Pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei

2manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium

3et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet

4ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae

5fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino

6exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis

7ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel

EXPLICIT PSALMUS CLI