bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA IOHANNIS II (2JOHANNES/2JOHN)
  • 2.Joh 1

INCIPIT EIUSDEM II

11Senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

2propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum

3sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

4gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

5et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

6et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

7quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

8videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

9omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

10si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

11qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

12plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

13salutant te filii sororis tuae electae

EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS II