bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EPISTULA AD PHILEMONEM (PHILEMON)
  • Phlm 1

INCIPIT AD PHILEMONEM

11Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

4gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis

5audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos

6ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu

7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

8propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet

9propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

11qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis

12quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe

13quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii

14sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium

15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes

16iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

17si ergo habes me socium suscipe illum sicut me

18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa

19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

21confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies

22simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis

23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu

24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen

EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM