bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM (MATTHÄUS/MATTHEW)
  • Mt 1

INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

1

1Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

2Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius

3Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

4Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

5Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae

7Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

8Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam

9Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

10Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam

11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis

12et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

13Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

14Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

15Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob

16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus

17omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

18Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

19Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

20haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

21pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

22hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

23ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

24exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

25et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum