bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER LEVITICI (LEVITICUS)
  • 3.Mose 1

INCIPIT LIBER VAIECRA ID EST LEVITICUS

1

1Vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

4ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

5immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

6detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

9intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

10quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

11immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

12dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

13intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

14sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

15offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

16vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

17confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino