bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 5

5

1hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

2masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

3vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

29vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth