bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 46

46

1profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

2audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum

3ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

4ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos

5surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem

6et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo

7filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies

8haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

9filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

10filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis

11filii Levi Gerson Caath et Merari

12filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

13filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron

14filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel

15hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres

16filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

17filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel

18hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas

19filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin

20natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

21filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

22hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim

23filii Dan Usim

24filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem

25hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem

26cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

27filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

28misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen

29quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit

30dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

31et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me

32et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum

33cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

34respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium