bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 34

34

1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

3et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit

4et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem

5quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob

7ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset

8locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem

9et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite

10et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam

11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo

12augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem

13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis

14non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

15sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus

16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus

17sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius

19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

20ingressique portam urbis locuti sunt populo

21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus

22unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes

23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

26Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam

27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri

28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant

29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra