bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 11

11

1erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

2cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

3dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

4et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

5descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

6et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

7venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

8atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

9et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

10hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

11vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias

12porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

13vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias

14Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

15vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias

16vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

17et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

18vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

19vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias

20vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

21vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias

22vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

23vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias

24vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

25vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

26vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

27hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

28mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

29duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

30erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

31tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

32et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran