bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER IOSUE (JOSUA/JOSHUA)
  • Jos 19,14

19

1et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

2eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

3et Asersual Bala et Asem

4et Heltholath Bethul Arma

5et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

6et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum

7Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum

8omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas

9in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

10cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

11ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam

12et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

13et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

14et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel

15et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum

16haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

17Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

18fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

19et Afaraim Seon et Anaarath

20et Rabbith et Cesion Abes

21et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

22et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

23haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

24cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

25fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

26Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

27ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

28et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

29revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

30et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum

31haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

32filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

33et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

34revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

35civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

36et Edema et Arama Asor

37et Cedes et Edrai Nasor

38et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum

39haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

40tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

41et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

42Selebin et Ahialon et Iethela

43Helon et Themna et Acron

44Helthecen et Gebthon et Baalath

45Iud et Benebarach et Gethremmon

46aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen

47et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui

48haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

49cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

50iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea

51hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram