bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • LIBER NUMERORUM (NUMERI/NUMBERS)
  • 4.Mose 2,11

2

1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

3ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

4et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum

5iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

6et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti

7in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

8omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti

9universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

10in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

11et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti

12iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

13et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

14in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

15et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

16omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

17levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

18ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

19cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti

20et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

21cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti

22in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

23et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

24omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur

25ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti

27iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

28cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti

29de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

30cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

31omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

32hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

33Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

34feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum