bibelwissenschaft.de - Das wissenschaftliche Bibelportal der Deutschen Bibelgesellschaft
Biblia Sacra Vulgata online kaufen
  • Auf Facebook teilen
  • Vers twittern
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 65,13

65

1VICTORI CANTICUM PSALMI

Iubilate Deo omnis terra

2cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius

3dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

4omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo SEMPER

5venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

6convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

7qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis SEMPER

8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

9qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros

10probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

11introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

12inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

13ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

14quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer

15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis SEMPER

16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

17ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

18iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

19ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

20benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me